- DEFIGERE
- DEFIGEREPhrygionis proprium. Sic defigere pulvinar et soliar dicitur Phrygio, Varroni apud Nonium, h. e. διεκεντεῖν: quam vocem satis intelligunt, qui, quid Graeci appellent τὸ πολυκέντητον et πολύκεςτον, norunt. Nempe variis argumentis vestes, pulvinaria, stragula et cetera id genus depingere acu, defigere est, Graecis κεντεῖν, et καταςτίζειν. Unde a punctis, Contrapunctores hodie eiusmodi Artifices Galli vocant, vide infra passim, inprimis in vocePhrygio; et plura hanc in rem apud Salmas. ad Lamprid. in Heliogabalo et Fl. Vopisc. in Carino. Idem vero Magicae vanitatis verbum est, unde defixio, Graece πῆξις, clim quis in aliquo actu verbis herbisque aut alio quodam modo a naturali aliqua functione impeditur, fixusque ac immobilis haeret, non secus ac calamus aucupatoribus (de quo supra) seu arundo crescens aves quas tangebat, velut fixas vinctasque capiendas dabat: unde quoque verbum translatum esse ad Magos, vule Salmas. ad Solin. p. 1088. ubi plurima hanc in rem. Imprimis vero Defixio, πῆξις, de Veneris nodo seu Ligulae nodo, dici cohsuevit, de quo vide infra. Aliud est Defingere, in versu illo Nasonis,Sagaque phoeniceâ definxit Numina cerâ.Idem sc. quod fingere. Cereas enim imagines intelligir, quas Veneficae fingebant, Sagis etiam nostris hodie non incognitas: cuiusmodi icunculis ad defixiones illis uti mos. Salmas. ibid.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.